- THUORIS
- THUORISAegypti Rex, a Sesostri, qui Asiam primus obtinuit, VI. et ultimus Regum Thebanorum, quorum nomina supersunt, Ammenemi successit, Homero dictus Polybus, Alcandrae maritus, qui excepit Menelaum uti quidem Eusebius et Syncellus Africanum secuti, tradiderunt, sed perperam, docente Marshamô Canone Chron. ad Sec. XVI. imo ipsô Herodotô ex fide historica tradente, nullum fuisse in Aegyptum Graecis aditum, nullum commercium, ante Psammetichi tempora, l. 2. c. 154. Coeterum non minus, ac Ammenemus, inglorius erat, Thebani nominis splendore post Ramessem, sensim evanescente. Et sic a Mene, primo ad Thuorim ultimum, XVI. fere annorum centuriae effluxêre, de postremis vero Thebanorum Regum temporibus nihil certi habetur, tum ob auctorum exilitatem, tum discordiam. Labente interea iam tandem fortunâ, immensa illa ultimorum a Sesostre Regum potentia intra Aegypti limites rursus redacta, et Imperium toto orbe splendidissimum, in minutulas quasdam dominationes dissipatum est. Cum enim Sabacon Aethiops Aegyptum occupans Anysim Regem in palustria pepulisse; Bocchorim Regem cepisse; Nechum Regem sustuliste dicatur, Diodor. l. 1. claret, sub eius adventum Reges diversos, in diversis Aegypti partibus, simul regnâsse. Eiusdem temporis (nempe ante Aethiopum invasionem) fuit Dynastia Bubastitarum, et Thebanorum regnum (si Africano fides) nondum desiit, licet tum valde imminutum. Post Aethiopum discessum, Δωδεκαρχίαν testantur Herodotus et Diodorus: repetentibus scil. cedente Sabacone, sua dominia Regulis, donec tandem tota illorum potentia Psammeticho collata est. Vide hîc passim inprimis vocibus, Dodecarchia, Sabacon, Sais, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.